Eo tempore regnabat in Jerusalem Adonisedech, qui interpretatur Dominus justus; forte sic vocabantur reges Jerosolymorum. Nam et Melchisedech sonat regem justum. Qui cum audisset Gabaonitas foederatos cum Israel, timuit valde, et convocavit quatuor reges secum, et ascenderunt quinque reges Amorrhaeorum, et obsederunt Gabaon. Obsessi autem miserunt ad Josue dicentes: Ascende cito, et libera nos. Qui, collecto exercitu, irruit repente super hostes, et versi sunt in fugam per descensum Bethoron. Et Dominus misit grandinem super eos, et plures occidit grando, quam gladius. Videns autem Josue solem descendentem ad occasum et lunam ascendentem, timens ne beneficio noctis evaderent hostes, clamavit ad Dominum, dicens: Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ailon. Steteruntque sol, et luna spatio unius diei, nec antea, nec postea fuit tam longa dies. Quinque vero reges absconderunt se in spelunca urbis Maceda. Praecepitque Josue sociis suis, et ait: Volvite saxa ad os speluncae, et apponite custodes, vos autem persequimini hostes. Caesis itaque adversariis plaga magna, rediit exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erat castra sana, et integro numero. Et ait Josue: Producite quinque reges de spelunca. Quibus eductis, dixit ad principes exercitus: Ponite pedes super colla regum istorum, ne timeatis. Sic faciet Dominus cunctis hostibus vestris. Quo facto, suspenderunt reges in patibulis, depositosque ad vesperam projecerunt in speluncam in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa in tumulum sempiternum. Eadem die percussit Macedam et regem ejus in ore gladii. Postea vero vastavit Lebnam et Lachim, Eglon quoque et Hebron, et Dabir, et reversus est cum omni Israele ad locum castrorum in Galgala.